From Wikipedia, the free encyclopedia
Parcae (fortasse a parcere) in religione et mythologia Romana sunt femineae Fati personificationes, aliquando Fata uná appellatae. Earum nomen simillimum Graecum est Moirai (Μοῖραι), usitate Moerae Latine conversum, Iovis et Themidis filiae[1] vel secundum aliam traditionem solae Noctis filiae[2]. Translatum vitae filum omnium mortalium et immortalium a natu ad mortem moderantur[3]. Etiam dei verentur Parcas, quarum potestati Iuppiter ipse subicitur.
Nomina trium Parcarum sunt:
Prima scripta exstantia quae has deitates commemorant sunt tres parvae stelae (cippi) prope Lavinium antiquum paulo post finem Belli Orbis Terrarum II inventae.[9] Inscriptionem ferunt:
Neuna fata, Neuna dono, Parca Maurtia dono
Nomina duarum Parcarum Romanarum sic memoriae mandantur (Neuna = Nona, Maurtia = Morta), adque notionem fati conectuntur.[10]
Nona hominis vitae summam die lustrico decernere habebatur; hoc est die quo nomen infantis eligebatur, qui dies erat dies nonus post natum puerum et octavus post puellam natam.[11]
Iteratio nundinarum habebatur dies festus et ergo nefastus a Iulio Caesare, Cornelio Labeone, et aliis scriptoribus dicebatur, quia eodem die flaminica dialis sacrificium capri Iovi dicatum in Regia facere solebat.[12]
Plura de Parcis apud Metamorphoses Ovidii inveniesː 2.654, 5.532, 8.452, 15.781. De mythologicis fabulis Plato et Pythagoras Necessitatis filias in cosmologiam transtulerunt ubi sphaerarum caelestium rotationi aliquid conferunt[13].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Parcas spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.