Midsomer Norton
From Wikipedia, the free encyclopedia
Midsomer Norton, olim paulo Latinius Norton Canonicorum,[1] est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nundinae tenebantur ab anno 1242, mercatus autem ab anno 1248.[2] Sicut Radstock oppidum adiacens, Midsomer Norton a saeculo XIX magis frequentabatur propter fodinas carbonis ibi inceptas. Ibi his diebus hominum fere 13 000 habitant.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°17′3″N 2°28′54″W
Locus: 51°17′3″N 2°28′54″W
Gestio
Procuratio superior: Bath and North East Somerset
Close
Ecclesiae S. Ioannis Baptistae turris occidentalis medio saeculo XVII, navis autem anno 1830 architecto Ioanne Pinch(en) Cornubiensi aedificata est.