Metaëthica
Speculatio ethicorum principiorum ac naturae moralis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Metaëthica sive ethica analytica est ethicae pars, cuius studiosi proprietatum, dictorum, voluntatum, iudiciorum ethicorum naturam intellegere volunt. Metaëthica est una ex quattuor partibus ethicae generatim a philosophis cognitis, quorum alii sunt ethica descriptiva, normativa, practica.
Ethica normativa quaestionem "Quid facere debeo?" et similes (ergo alias aestimationes ethicas comprobans, alias reiciens), metaëthica autem quaestiones "Quid est bonum?" et "Quomodo inter bonum et malum distinguere possumus?" et similes tractat.