From Wikipedia, the free encyclopedia
Marius Monti (Baretii die 19 Martii 1943 natus) est rerum oeconomicarum peritus Italicus.
Lector seu professor apud universitates Athesinam Taurinensemque, Marius Monti est ab anno 1994 praeses universitatis privatae Mediolanensis Ludovici Bocconi, ubi in studia oeconomiae incubuerat et docuerat. Alumnus etiam fuerat apud universitatem Yalensem.
A mense Ianuario anni 1995 usque ad Martium 1999 et iterum a Septembri 1999 usque ad mensem Octobrem anni 2004 membrum Commissionis Europaeae fuit. Die 9 Novembris 2011 a Reipublicae Italicae praeside Georgio Napolitano senator in totam vitam creatus est. A die 16 Novembris 2011 usque ad diem 28 Aprilis 2013 primus minister Italicus fuit; die enim 21 Decembris 2012, maioritate in Parlamento Italico carente, se ab officio abdicaverat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium Monti spectant. |
Renatus Balduzzi • Fabricius Barca • Anna Maria Cancellieri • Marius Catania • Conradus Clini • Ioannes Paulus Di Paola • Elsa Fornero • Victorius Grilli • Enzo Moavero Milanesi • Marius Monti • Laurentius Ornaghi • Conradus Passera • Franciscus Profumo • Paula Severino • Iulius Terzi Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilia Berlusconi 2008–2011 • Monti 2011–2013 • Letta 2013–2014 • Renzi et Gentiloni 2014–2018 • Conte 2018–2019 • Conte 2019–2021 • Draghi 2021–2022 • Meloni 2022– | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.