Maria Antonia Iosepha Ioanna Habsburgum - Lotharingia[1] aut simpliciter Maria Antonia (Francogallice Marie Antoinette) nata Vindobonae die 2 Novembris 1755 - inter revolutionem post processum necata est Lutetiae die 16 Octobris 1793) fuit regina Franciae et Navarrae (17741789) postea regina Francogallorum (1789 – 1792). Frater eius imperator Leopoldus II anno 1791 praesto erat ad ordinem antiquum in Francia restituendum.

Quick Facts
Wikidata Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Maria Antonia Austriaca (regina Franciae): imago
Thumb
Maria Antonia Austriaca (regina Franciae): subscriptio
Nativitas: 2 Novembris 1755; Palatium Imperiale
Obitus: 16 Octobris 1793; place de la Concorde
Patria: Francia, terrae Habsburgorum
Nomen nativum: Maria Antonia Josepha Johanna, Maria Antonia Josepha Johanna von Habsburg-Lothringen

Familia

Genitores: Franciscus I Stephanus; Maria Theresia Austriaca
Coniunx: Ludovicus XVI
Proles: Marie-Thérèse, Duchess of Angoulême, Louis Joseph, Dauphin of France, Louis XVII of France, Princess Sophie of France
Familia: House of Habsburg-Lorraine

Insignia heraldica

Maria Antonia Austriaca (regina Franciae): insigne
Maria Antonia Austriaca (regina Franciae): insigne
Close
Thumb
Maria Antonia ab Elisabetha Vigée-Lebrun anno 1778 picta
Thumb
Maria Antonia cum filiis ab Elisabetha Vigée-Lebrun picta

Vita

Maria Antonia erat filia imperatorum Francisci I et Mariae Theresiae. Die 16 Maii 1770 Maria Antonia Ludovico XVI regi Franciae nupsit; qui ex ea quattuor liberi genuit:

Reginae politicarum rerum imperitae vita levis, cui Versaliarum caeremoniae odio erant, semper calumnias multas provocavit. Inter eas notissima est historiuncula de monili quodam pretiosissimo, quae famas malas crescere fecit. Reapse regina factioni aulicorum reformationibus adversorum atque trossulorum fovebat dimissionem Annae Roberti Iacobi Turgot et Christiani Gulielmi de Lamoignon de Malesherbes machinans. Parlamento anno 1789 convocato regina haud iniuria imperii democratici et constitutionalis inimica summa declarata est. Regem incertum contra republicanos excitabat comite de Mirabeau auxiliante, ut monarchia salvaretur. Momento decisivo consensus semper ob Mariae Antoniae diffidentiam in constitutiones amicos ad irritum ducti sunt. Cum die 10 Augusti Palatium Laterariarum expugnatum esset, regina tranquilla et insolentiis multis intacta rebelliones observabat et obdurata perferebat. Una cum uxore fugit in diaetas Conventus nationalis unde captivi in Templum abducti sunt. Mense Decembri a rege separata est, quem ultima vice pridie decollationis (die 20 Ianuarii 1793) vidit. Die 3 Iulii ei abreptus est etiam filius Ludovicus XVII antequam Kalendis Augustis ipsa in carcerem Conciergerie veniret. Ante tribunal ducta est die 14 Octobris ubi crimen laesae maiestatis et belli interni impulsus accusata est. Insuper eam esse mulierem levissimam atque minime moralem iudices improbi et nullo argumento sincero fulti statuerunt.

Attamen Austriaca superba numquam dignitatem regiam deposuit neque vecors facta est et die 16 Octobris ad horam mediam ad patibulum ducta est vulgo mobili gaudente. Cadaver apud Ecclesiam Sanctae Magdalenae in fossam iactum est, ubi iam uxoris corpus, antequam anno 1815 sollemniter in Fanum Sancti Dionysii Parisiense transferretur.

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.