Marcellus Virgilius Adrianus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcellus Virgilius Adrianus vel Adriani, vulgo plene Marcello Virgilio di Adriano Berti (Florentiae natus anno 1464; ibidem anno 1521 mortuus) fuit interpres textuum Graecorum, ab anno 1494 professor artis poeticae et rhetoricae apud Studium Florentinum (successor Angeli Politiani), et cancellarius rei publicae Florentinae. Patronus fuit Nicolai Maclavelli.
Marcellus Virgilius anno 1516 de Iuliano Medices, papae Leonis X fratre, orationem funebrem pronuntiavit.
Versionem Latinam confecit operis Dioscoridis De materia medica, papae Leoni X dicatam, atque anno 1518 divulgare iussit. Versione multo antiquiori, nostris nomine "Dioscorides Langobardus" cognita, usus est. Praefatione enim versionis novae suae confitetur "habuisse nos tamen eius antiquissimum codicem Longobardicis literis scriptum antiquitatis egregium",[1] ita nuncupationem recentiorem suggerens.