From Wikipedia, the free encyclopedia
Lyman Beecher (12 Octobris 1775—10 Ianuarii 1863) fuit clericus Presbyterianus, unus ex conditores et ducibus Societatis Temperantiae Americanae,[1] et pater liberorum tredecim, quorum Harrietta Beecher Stowe, Henricus Ward Beecher, Carolus Beecher, Eduardus Beecher, Isabella Beecher Hooker, Catharina Beecher, et Thomas K. Beecher personae eorum aequaevis notissimi erant. Scriptores rerum gestarum eum habent ducem Magnae Excitationis Secundae Civitatum Foederatarum.
Familia
Memoria
Filius fabri Universitatis Yalensis Scholam Divinitatis in New Haven frequentavit. Quod institutum directo viros in munera spiritualia paravit; ibi notionibus Timothei Dwight se imbuit quae totam vitam moverent.[2] Absolutorio accepto anno 1799 munere parochiali East Hampton in Insula Longa functus est. Notus factus est autem anno 1806 homelia de rixis mortiferis inter Alexandro Hamilton et Aaron Burr habita. Quattuor annis post calvinismum complexus est. Anticatholicismo favebat.
Cum anno 1818 politici separationem inter ecclesiam et rem publicam introducere vellent, acerrime contra pugnabat. Sed bienno post vidit divisionem istam claram numerum fidelium auxisse et decisionem laudavit.[3]
Anno 1832 rector Seminarii theologici Lane in Cincinnati factus est, ubi presbyterianismus praevalebat. Anno 1851 Bostoniam iit anno 1856 reversurus in Brooklynium ubi usque mortem vitam degebat. Semper contra intemperantiam in potu alcoholico pugnabat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.