Ludovicus Lonchamp
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus Lonchamp, natus Sombacour die 26 Maii 1770 et mortuus ibidem die 19 Ianuarii 1832, fuit generalis et baro Primi Imperii Francici atque in fine tempore Ludovici XVIII marescalcus castrorum[1] : ad hoc fastigium sola virtute pervenit quia humillimo loco natus erat (pater erat agricola). Hodieque in foro vici Sombacour herma L. Lonchamp in obelisco truncato positus videtur sic inscripto[2] : L LONCHAMP / GENERAL DE BRIGADE / COMMANDEUR / DE LA / LEGION D'HONNEUR.