From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Ludovicus Börne ( natus familia Iudaica Juda Löb Baruch Francofurti ad Moenum die 6 Maii 1786 – mortuus est Lutetiae die 12 Februarii 1837 ) fuit scriptor et diurnarius Germanicus. Educatus in religione Iudaica, anno 1808 ad Christianismum protestanticum se convertit. Ab eo Germania iuvenis, motus litterarius, inspiratus est.
Memoria
Cum pater in medicinae studiis insisteret, Marcum Herz medicum Berolinensem educatorem privatum pro Ludovico arcessivit. Qui autem in deliciis habuit medici uxorem Henriettam. Illa blanditias accepit amorem non reddens (cf. epistulas »Briefe des jungen Börne an Henriette Herz«, Lipsiae 1861). Börne Salinis Saxonicis studia pergebat antequam Heidelbergam iret. Ibi medicinam postposuit novis studiis oeconomicis atque politicis. Quae anno 1808 Giessae continuata sunt. Anno 1809 in urbem natalem reversus in rectione biocolytica laboravit. Anno 1813, Grandi Ducatu Francofurtensi abolito, ob fidem Iudaicam dimissio officialibus petenda erat. Börne statim manifesta varia in nomine omnium Iudaeorum Francofurtensium concinnavit quae simul initio cursus honorum scriptoriorum fuerunt.
Iamdudum a suis alienatus die 5 Iunii 1818 baptizatus est et nomen Ludovici assumpsit. Mensibus inter Iulium et Octobrem anni 1819 moderabatur »Die Zeitschwingen«, annis autem inter 1818 et 1821 »Die Wage, Blätter für Bürgerleben, Wissenschaft und Kunst«, ubi commentarios aestheticos politicosque vulgavit: quo facto a multis scriptor statui contemporaneo se opponens putabatur. Inde tamquam diurnarius vicissim Lutetiae, Heidelbergae, Francofurti, Berolini et Hamburgi vixit. Patris decessus anno 1827 eum fortunis locupletavit. Nuntii de Rebus novis Iuliis eum laetificabat, ut quam primum caput Franciae contenderet. Tunc ea moenia ei libertatis cunae habebatur, et revera post biennium ibi domicilium suum perenne statuit.
Lutetia laborem scriptorium agitabat e.g. epistulis contintuatis »Briefe aus Paris« et insuper motus revolutionariae Germaniae iuvenis propugnator summus factus est. Opiniabatur id Germanis in animo esse debere, ut pro cultura aesthetica moralique culturam novam strice politicam amplecterentur. Magis magisque autem patriam Germanicam sibi alienavit statum rerum Germanicarum anilem culpans temnens deludens.
Ex anno 1833 insania debili laboravit. Ioanna Wohl, cui litteras suas Parisiensis dederat, ad curas praesto erat. Annis novissimis Felicitas Robertus de Lamennais eum valde movebat: notionibus humanitatis democraticae christianae coadunandae annuit Francia ductrice spirituali progrediente. Eo sensu »Die Wage«, periodicum anno 1821 absconditum, revivificavit lingua Francogallica sub nomine novo »Balance«. Post annum 1835, quo parlamentum Francofurtense post criticam Wolfgangi Menzel scripta motus »Junges Deutschland« interdixit, pamphletum contra Menzel pepigit sub titulo »Menzel, der Franzosenfresser« (Lutetiae 1836): ibi amicitia inter Francogallos et Germanos proponebatur cum visio angusta Germanica in res internationales complicatas raderetur.
Sepultus est in Coemeterio Père Lachaise ubi anno 1843 compatriotae quidam monumentum aere erigi iusserunt.
Ludovico Börne praesertim pathos politicum et dedicatio suimetipsius in libertatem necessaria excitaverunt. In recensionibus dramatum scriptorumque interdum criticam aequam et gustum bonum habuit; condicio sine qua non autem erat auctorem opinionibus Börnensibus assentiri! Itaque multi Germani maximi momenti a Börne impatienter insultati atque reprehensi sunt. Praesertim eius iudicium prorsus negativum de Goethio de stupiditate quadam testimonium perhibet. Tamen iste vir sincero animo fuisse videtur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.