From Wikipedia, the free encyclopedia
In historia a rerum scriptoribus antiquis tradita Lucretia erat matrona Romana a Sexto, filio regis Tarquinii Superbi, per vim stuprata, cuius iniuria causa fuisse traditur cur, orta seditione, regibus Etruscis urbe Roma exactis annuum imperium binorum consulum circa annum 509 a.C.n. substitutum sit. Lucretia dedecus suum tolerare non potuit sed pugione sese ipsa occidit. Quocirca Medio Aevo et temporibus hodiernis apud Christianos quoque exemplum[1] muliebris virtutis castitatisque mansit et argumentum illius fabulae in omnibus artibus frequentissime retractatum est. Sedecimo tamen saeculo maxime floruit.
Lucretia pulcherrima filia Spurii Lucretii Tricipitini erat, clarissimi patricii Romani. Tarquinio Collatino nupserat, filio Egerii qui et ipse regis Tarquinii Prisci fratris filius a patruo Collatiae oppido praefectus erat atque e munere cognomen "Collatinus" nomini suo adiunxerat.
Lucretia ab auctoribus antiquis velut exemplum describitur virtutum domesticarum priscarum matronarum Romanarum quae a solutioribus moribus Etruscarum feminarum abhorrebant. Nam Tarquinii iuvenes cum Ardeam obsiderent atque sermonibus de excellentia uxorum suarum tempus tererent, subito e castris domum ex improviso redire constituerunt, ut ex ipsa re certamen diiudicarent. Lucretiam quidem sera nocte inter ancillas vigilantem atque lanae operi deditam invenerunt, quia lacernam marito quam celerrime manibus suis perficere cupiebat. Nurus regis contra comisationibus otium terebant atque coronis in humeris delabentibus vinum quoque cum aequalibus potabant. Illa ipsa pudicitia furialem libidinem accendit in pectore filii regis, Sexti Tarquinii. Itaque paucis post diebus absente marito Collatiam ad Lucretiam solus venit, quae ei tamquam cognato mariti benigne hospitium praebuit. Sed intempesta nocte, iam dormientibus omnibus famulis, in cubiculum hospitis suae intravit atque miserae mortem minabatur nisi quod cuperet pati vellet. Aspernante pertinaciter ea dedecus morti addidit : 'servum aliquem quoque necaturum atque nudum super eam positurum, ita ut in foedissimo adulterio deprensa videretur atque iustam mortem sortita esse'. Tandem Lucretia infamiae pudore victa est. Sed mane, cum Sextus iam ad castra redisset, nuntium ad patrem et maritum misit, quam celerrime ad se venirent[2] : qui mox adfuerunt Lucium Iunium Brutum et Publium Valerium amicos secum habentes. Tunc misera puella quae passa erat narravit atque flebiliter ultionem ab illis poposcit. Qui postquam iuravere non impune Sexto Tarquinio atque omnino domui regiae fore hoc scelus, pugionem quam sub stola occultabat in pectus suum penitus figit atque extemplo ultimum spiritum efflat. Tunc Iunius Brutus personam stultitiae, quam antea tuebatur, ab iniuriis regis tutus ut esset (nam pater eius ipse a Tarquinio divitiarum cupidine occisus erat), tandem omisit atque dux coniurationis adversus regnum Tarquiniorum fit. Corpus Lucretiae sanguine foedatum medio Foro exponit atque iram vulgi orationibus suis incendit. Mox gens Tarquinia omnis Roma expulsa est, ita ut in sempiternum reditus eis negaretur.
Praecipua opera tantum hic memoranda sunt, ne in tanta multitudine taedium nasceretur.
Innumeri pictores tabulas ex ea fabula duxerunt. Albertus Durer et Lucas Cranach (plus quam semel : nam dilectissimum ei argumentum erat) et Paulus Veronensis (1580) et Rembrandt Lucretiam cultrum tenentem quo se occisura erat pinxerunt, Titianus vero et Tentoretus et Petrus Paulus Rubens et Giordano Lucas et Simon Vouet Sextum Tarquinium pudicitiam eius vi expugnantem pingere maluerunt. Postremo Sandro Botticelli in tabula Tragoedia Lucretiae inscripta Lucretiam mortuam medio foro iacentem atque iram vulgi moventem depinxit. Item innumeri alii minus noti vel etiam anonymi pictores...
Innumerae quoque sunt imagines libros sive manuscriptos sive typis impressos illustrantes. Sedecimo saeculo ad ornamentum assium quoque quibus libri colligabantur tegebanturque, praecipue in Germania, Lucretia pugionem tenens in seriem figurarum virtutes describentium a scalptore inserebatur et instrumento rotationem efficiente corio imprimebatur (e.g. Prudentia, Iustitia, Lucretia, Suavitas).
Sculpturae fortasse minus idoneum erat argumentum : nihilominus Philippus Bertrand statuam Lucretiae morientis circa 1700 effecit, atque in hortis Palatii Schönbrunnensis signum Lucii Bruti corpus Lucretiae iam ruens uno bracchio retinentis et altero cultrum sanguine madentem ad iuramenti sacramentum attollentis visitur (opus Ignatii Platzer circa 1775).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.