Linguae officiales Unionis Europaeae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae officiales Unionis Europaeae sunt communicativae institutorum Unionis Europaeae linguae.
Hae linguae, quarum numerus est viginti quattuor, sunt Danica, Batava, Anglica, Finnica, Francogallica, Theodisca, Graeca, Italiana, Lusitana, Hispanica, Sueca, quibus 1 Maii 2004 Polonica, Lettonica, Estonica, Lithuanica, Bohemica, Slovaca, Hungara, Slovena, Melittica additae sunt. De 1 Ianuarii 2007, lingua Hibernica, quae linguae foederum statutum habet, lingua laboris officialisque integre fiet. Haec nova statuta die 13 Iunii 2005 Consilio decreta sunt. Postea linguae Bulgarica et Dacoromana et Croatica officiales factae sunt, Bulgaria, Dacia ac Croatia Unioni Europaeae additis.
Momento Unioni adhaesionis, quaeque civitas quam aut quas nationalium linguarum usam linguam officialem videre optet decernit. Completus officialium linguarum catalogus statim omnibus gubernationibus probatur. Saltem nationalium cuiusque civitatis linguarum unam amplectitur. Hibernia linguam Hibernicam adhaesionis momento non legerat, quamquam prima nationalis lingua. Ob practicas considerationes (minus quam 200 000 loquentium) eius usus foederum translationi (singulare statutum) finiebatur. Iussa in Hibernicam limguam interim non vertuntur. Idem Hispania cum Catalanica, Vasconica et Gallaica linguis fecit. Aliquae civitates ne aliae minoritariae linguae (lingua Russica in Estonia, linguae hamaxobiae in Slovacia) imponantur timent.
Nulla alia internationalis ordinatio legislationem directe omnibus Civitatum membris civibus velut Unio Europaea facit applicans adoptat. Huius responsalitatis conscia, Unio plus officiales linguas quam quaevis internationalis ordinatio generose admittit. Ob materiales difficultates, linguisticus Unionis Europaeae actus de facto valde alius est, parvo linguarum circulo in usu "aequiore" quam aliis.