Linguae Iaponicae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Iaponicae sunt familia linguarum quae linguam Iaponicam comprehendit, qua incolae in principalibus Iaponiae insulis, et cum linguis Ryukyuensibus[1], quibus illi in Insulis Ryukyuensibus[1] utuntur. Familia late a linguistis accipitur, et nomen linguae Iaponicae a Leone Serafim factum est.[2] Communis lingua avita Protoiaponica appellatur.[3] Necessaria huius classificationis proprietas est ut discernantur omnes dialectos linguae Iaponicae ab omnibus varietatibus linguarum Ryukyuensium. Apud Shiro Hattori, haec separatio facta est per tempus Yamatoënse (250–710).[4]
Disceptationes academicae de origine linguarum Iaponicarum nondum explicatam rerum coniunctarum copiam offerunt.[5] Clarissimae coniunctiones inter toponyma in Corea meridiana videntur, quae in Caiaënsi[6] vel aliis linguis testimonio vix confirmari possunt.[7]