Linguae Caucasicae Septentrionales
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Caucasicae Septentrionales, aliquando simpliciter Caucasicae appellatae, sunt binae familiae linguarum in usu in Caucaso, praecipue in regionibus septentrionalibus: familia Caucasica Boreoccidentalis, etiam Pontica, Abasgico–Adygeica, Circassica, vel Caucasica Occidentalis appellata; et familia Caucasica Boreorientalis, etiam Nakh–Daghestanica vel Caucasica Orientalis appellata. Nonnulli linguistae, insigniter Sergius Starostin et Sergius Nikolaev, putant hos greges ex lingua communi abhinc annorum fere quinque milia ortos esse.[1] Hoc autem propositum haud facile aestimatur, et controversum manet. Sunt a triginta quattuor ad triginta octo linguae Caucasicae Septentrionales distinctae.