![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/11/Algic_langs.png/640px-Algic_langs.png&w=640&q=50)
Linguae Algonquianae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Algonquianae[1] sunt subfamilia linguarum indigenarum Americae quae plurima comprehendit linguarum familiae Algicae.[2] Nomen huius familiae linguarum distinguitur a nomine Algonkina sunt subfamilia linguarum indigenarum Americae quae plurima comprehendit linguarum familiae Algicae.[3], dialecti orthographice similis Ojibwe (Chippewa), senius membrum familiae Algonquianae. Nomen "Algonquin-" deduci subicitur ab elakómkwik (IPA [ɛlæˈɡomoɡwik]), verbo Maliseet, 'ei sunt nostri cognati/socii' significanti.[4] Variae linguae Algonquianae, sicut multae linguae Iroquesiae hostium hereditariorum populorum Algonquianorum, iam exstinctae sunt.
Linguae Algonquianae | ||
---|---|---|
Situs: | America Septentrionalis | |
Status: | grex linguarum Algicarum, a nonnullis sub familia Amerinda adsumptarum | |
Divisiones: | Linguae Algonquianae Planitierum
Linguae Algonquianae Mediae
| |
ISO 639-2: | alg | |
![]() Situs linguarum Algonquianarum ante adventum Europaeorum |
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6f/Femme_algoquien.png/320px-Femme_algoquien.png)
Homines qui linguis Algonquianis loquuntur regiones habitant ab ora orientali Americae Septentrionalis ad Montes Saxosos. Protoalgonquiana, protolingua ex qua omnes familiae linguae deducuntur, abhinc annorum 2500 ad 3000 in usu fuit (Goddard 1978:587). De territorio autem ubi haec lingua primum in usu fuit academici dissentiunt.