Liber Esdrae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Liber Esdrae (Hebraice סֵפֶר עֶזְרָא) est Veteris testamenti sive Thanach liber ac Chethubim, qui historiam Iudaeorum et vitam Esdras post transmigrationem in Babylonem enarrat. Liber Esdrae coniunctus est cum Libro Nehemiae (in Septuaginta "liber secundus Esdrae" dictus)[1], a quo in traditione Latina (Vulgata) separata est.[2]
Incipit a permissione in Ierusalem redeundi Iudaeis a Cyro, rege Persiae, data:
- “ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
- Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
- Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.