Leverkusen
urbs Germaniae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Leverkusen[1] est urbs Germanica prope Coloniam Agrippinam ad Rhenum iacens, circiter 160 000 incolarum.
Locus: 51°2′0″N 6°59′0″E
Numerus incolarum: 165 748
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Leverkusen
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Colonia Agrippina, Mettmann, Burscheid, Circulus Rhenanus Montanusque
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Leverkusen die 1 Aprilis 1930 conditum est e coniunctione communium Wiesdorf, Schlebusch, Steinbüchel, ac Rheindorf.[2] Nomen urbis novae erat nomen vici operarium anno 1861 conditi a Carolo Leverkus(de) eius ultramarini synthetici fabricam servandi. Huic vico Leverkus nomen sedis hereditariae gentis suae dederat: villae Leverkusen apud Remscheidium.[3] Anno 1975 etiam Opladen, Neukirchen et Hitdorf urbi adiuncti sunt.[4]
Fabrica Caroli Leverkus serius a Bayer AG empta est, quae hodie sedem suam in Leverkusen habet et oeconomiae urbis maximissime interest.
Praeclara est societas pedilusoria Leverkusensis in Bundesliga, Bayer 04 Leverkusen.