![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/24/L%25C3%25A9onard_She_Okitundu_-_June_2017_%2528cropped%2529.jpg/640px-L%25C3%25A9onard_She_Okitundu_-_June_2017_%2528cropped%2529.jpg&w=640&q=50)
Leonardus She Okitundu
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Leonardus, vulgo Léonard She Okitundu (die 8 Martii 1946 apud Kabongo-Sankuru[1] natus) est iuris consultus et politicus rei publicae democraticae Congensis. Diu in Helvetia habitans apud societatem Caritatem laboravit. Sodalis est societatis pro maioritate praesidentiali et conditor inter alios factionis popularis pro reconstructione et democratia. Ab anno 2006 senator Congensis pro provincia nativa Sankuru merens, minister fuit ab iuribus humanis et a coniunctionibus internationalibus atque bis a rebus externis, videlicet ab anno 2000 usque in 2003 et a die 19 Decembris 2016.