Leo (constellatio)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Leo[1] est constellatio zodiaci et caeli septentrionalis; leonem, in oriente, post occasum solis, ver ineuns ostendit. Vide etiam: Leo (signum zodiacum).
In mythologia Graecolatina duae sunt interpretationes de origine constellationis: Hyginus auctor est Iovem in caelo leonem animalium regem posuisse; alii autem praetendunt hunc leonem Nemeum esse, ab Hercule in primo labore victum et, post mortem eius, a Iove inter signa zodiaci positum. In zodiaco astrologico recentiori Leo est signum firmum, igneum, a Sole gubernatum stella media et systematis Solaris splendidissima: ii qui solem in Leone habent, natura boni, seipsos tantum amant.