Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus[1] (Italiane Ciriaco de' Pizzecolli, 1391ā1452) fuit mercator, viator, archaeologista, epigraphista, scriptor, et poeta Italicus, qui antiquitatis res collegit et descripsit. Accuratissimus renascentiae humanista qui antiquitatis reliquias per se observavit, nonnumquam habetur classicae archaeologiae pater. Dissimilis a Francisco Philelpho, Leonardo Bruni, Poggio Bracciolini (quos praeclare cognovit), et aliis qui manuscripta Medii Aevi opera antiqua tradentia requisiverunt, viator in navibus onerariis per Mare Mediterraneum orientale veras antiquitatis reliquias, quae tunc super terram Italicam et insulas Graecas Asianasque iacebant, iterum atque iterum ante oculos habuit.
Obitus: 1452; Cremona
Patria: Imperium Romanum Orientale, Republic of Ancona
Multos annos navigavit mare Aegaeum et exploravit Italiam, Aegyptum, Dalmatiam, et Asiam Minorem (hodie Turciam). Verbis et picturis descriptiones monumentorum, templorum, statuarum, moenium, aliarumque reliquiarum singularum fecit, quorum multi hodie sive non supersunt sive ruinae tantumodo permanent. Ad mille inscriptionum Latinarum Graecarumque in commentariis transcripsit. Praeterea diurna et epistolas quoque scripsit in quibus historias peregrinationum et mores vulgares narravit.