Iulia Felix
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iulia Felix fuit mulier saeculi I p.C.n., incola Pompeiorum in Campania, ubi insulam urbanam possedit. Haec insula nobis nota est nomine "praediorum Iuliae Felicis": ita enim appellatur in nuntium muro domorum inscriptum:
IN•PRAEDIS•IVLIAE•SP•F•FELICIS
LOCANTVR
BALNEVM•VENERIVM•ET•NONGENTVM•TABERNAE•PERGVLAE
CENACVLA•EX•IDIBVS•AVG•PRIMIS•IN•IDVS•AVG•SEXTAS•ANNOS•CONTINIVOS•QVINQVE
S•Q•D•L•E•N•C[1]
Inscriptio die 7 Februarii 1756 reperta est. De hac muliere nihil scitur nisi quod in inscriptione legitur atque e ruinis insulae effoditis deducitur. Filia fuerit illegitima cuiusdam Spurii Iulii Felicis, sed an etiam vivebat Pompeiisque habitabat, quo tempore urbs illa eruptione Vesuvii deleta est, nescitur.