![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/76/Juba_denarius_in_support_of_Pompey_against_Cesar_60_46_BCE.jpg/640px-Juba_denarius_in_support_of_Pompey_against_Cesar_60_46_BCE.jpg&w=640&q=50)
Iuba I (rex Numidiae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iuba I, filius Hiempsalis II[1] cui anno 60 a.C.n. successit, mortuus 46 a.C.n., erat rex Numidiae orientalis, qui bello civili Romano Pompeianae factionis socius fuit adversus Caesarianos. Ac primo anno 49 a.C.n. victor fuit et legatum Caesaris Curionem occidit et exercitum eius delevit. Tum Pompeiani eum regem appellaverunt, Caesariani contra eius inimicos Mauros Bogud et Bocchum II reges appellaverunt. Anno 46 a.C.n., cum Scipione ad Thapsum ab ipso Caesare victus Iuba ne domum rediret a Publio Sittio et Boccho, qui regnum suum invaserant, impeditus est. Itaque omni spe destitutus, sibi ipse mortem conscivit : cum Marco Petreio legato Scipionis bene cenati ambo velut gladiatores inter sese pugnaverunt atque mutuo gladiorum ictu ceciderunt.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/76/Juba_denarius_in_support_of_Pompey_against_Cesar_60_46_BCE.jpg/320px-Juba_denarius_in_support_of_Pompey_against_Cesar_60_46_BCE.jpg)
Iuba mortuo, Caesar maximam partem Iubae regni in provinciam Romanam ordinavit, Africam Novam quam Gaio Sallustio historico mandavit. Quandam partem orientalem cum capite Cirta Publio Sittio dedit, ubi veteranis suis ad arbitrium agros divideret : sic eius beneficium rependit. Nihilominus postea Iuba II, filius Iubae I, Romae ab Octavia educatus, regno Mauretaniae ab Augusto donatus est[3].