From Wikipedia, the free encyclopedia
Isborscum,[1] etiam Isborscium,[2] Isbrock,[3] Iseburgum,[4] Swortzech,[5] et vulgo Izborsk (Russice Изборск, ac Старый Изборск, i.e. 'Isborscum vetus') vocatum, est vicus, circa septingentos incola habens, ad districtum Petzuriensem regionis Pscoviensis Russiae pertinens. Olim erat arx ac urbs.
Annus commemorationis Isborsci in chronica primae est 862, quo anno, testimonio chronicali, oppidum illud factum fuit sedes fratris Rurici nomine Truvor[6] (seu Truborus[7]), qui tamen paulo post mortuus est.
Saeculo decimo, tempore regiminis Olgae ducissae, Isborscum factum est suburbium Pscoviae. Anno 1303 arx nova ibi constructa est, quae ad saeculum quindecimo octies obsidebatur, numquam capta. Anno 1510 Isborscum cum Pscovia adiunctum est ad Moscoviam. Anno 1581, tempore obsidionis Pscoviae, occupatum fuit a Polonis, sed anno 1582 reditum est Russiae (regno Moscoviensi).
Annis 1920–1945 Isborscum erat pars Estoniae, Estonice Irboska nominatur. Tempore Belli Magni Patrii, a mense Augusto anni 1941, a Germania occupabatur. Mense Augusto anni 1944 liberatum, Isborscum mense Ianuario anni 1945 inclusum est in regionem Pscoviensem Russiae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.