From Wikipedia, the free encyclopedia
Iosephus Mallord Gulielmus vulgo Joseph Mallord William Turner (Londinii die 23 Aprilis 1775 natus; ibidem, accurate in Chelsea regione urbana, die 19 Decembris 1851 mortuus) fuit pictor Britannicus more Romanticismo.
Familia
Memoria
Filius tonsoris tirocinium fecit apud Thomam Malton (pro perspectivis) et apud architectum Thomam Hardwick; aedificatoribus pluribus opera topographica exarare praesto erat. Famam sibi nactus est plagis apud flumina lacusque pictis in Anglia. Postea autem saepius fuit in Francia, Helvetia, Italia et Rhenania.
Anno 1802 Academiae adhaerere licuit et anno 1807 creatus est professor in perspectivis. Praelectiones autem paucos annos tantummodo habuit.
Turner inter plagarum pictores totius mundi illustrissimos numerari potest. Qui in principio obscuritatem praetulerat, statim sibi Claudium Lorrain imitandum selegit. Iste vir etiam argumenta sua mutua dedit et mox a Gulielmo Turner superatus est: de hoc testimonium perhibent tabulae in Pinacotheca Nationali Londiniensi pendentes de Solis ortu in nebula sive de Carthagine a Didone aedificata. Lorrain vincebatur etiam quod ad lucem coloresque attinet: nam lux et color rebus paulo adumbratis omne opus per se dominarentur. Itaque sensus ratione inusitata directo redderentur coloribus numquam antea visis in mixturis novis (praesertim tonis cano et argenteo, viridi et caeruleo, flavo clarissimo, aureo, rubro acuto. Contemporanei nonnulli explicationem tonorum novorum in insania oculari artificis inveniebant.
Aquarellis autem ars eius maxime effrenata esse potuit. Opera multa Pinacothecae Nationali Londiniensi post mortem curanda reliquit, ubi admirationi patent e.g. Mors Nelson, Apollo Pythum necans, Hesperidum hortus, Hannibalis iter Alpinum, C. Harold peregrinans, Palatium Caligulae Baiis, Sepultura Wilkie in mari, Richmond Hill, Odysseus et Polyphemus, Antrum magicum reginae Mab variae Venetiarum conspectus.
Opera nonnulla sub titulo Liber studiorum edenda curavit ad instar contrariumque operis Claudiani praetitulati Liber veritatis. Insuper imaginibus ornavit poesim Georgii Byron, Thomae Campbell, Gualteri Scott et aliorum. Magnanimus pecuniam multam dedit ut hospitium pro artificibus pauperibus erigeretur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Turner spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.