Ioannes Bayerus[1], vulgo Johann Bayer (Rainae in Germania natus anno 1572; mortuus die 7 Martii 1625), fuit astronomus et uranographus. Philosophiae studuit apud universitatem Ingolstadiensem; postea iurisconsultus Augustae Vindelicorum exsistere meruit. Hodie autem notus est atlante stellari titulo Uranometria, quem anno 1603 divulgavit. Ibi novam astrorum designationem primus excogitavit, nobis nomine littera seu character Bayeri cognitam. In tabulis enim catalogisque huius atlantis, quaeque stella littera Graeca secundum constellationes indicatur. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes.
Crater lunaris Bayer ex eo appellatus est. In oppido Raina et via et schola nomen de eo traxerunt.
Opera
- 1603 - Uranometria, Augustae Vindelicorum. Textus interretialis[nexus deficit]
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.