Ioannes Pontius Legionensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Pontius Legionensis[1] seu Ioannes Pontius Leonius[2] (Hispanice: Juan Ponce de León, natus Valdoleti 1460, obiit in Cuba insula 1521) fuit conquisitator et explorator Hispanicus, qui Portum Divitem et Floridam invenit cepit.
Nescimus utrum anno 1493 ad Americam navigaverit an anno 1502, sed anno 1503 ad insulam Hispaniolam occupandam pugnavit. Postea gubernator unius Hispaniolensis provinciae creatus est. Deinde, anno 1508, ab Hispaniola navigavit ad Borinquen, (ad Portum Divitem), ut insulam caperet. Insula tota capta est anno 1509, et Pontius Legionensis gubernator eius est nominatus.
Cubam Septentrionalem explorando, anno 1513 Pontius Legionensis tribus cum navibus Floridam invenit 27 Martii. Quam terram die 2 Aprilis Floridam nominavit; narratur ipse in Florida fontem adulescentiae quaesivisse. Postea ad Cubam rediit.
Cum anno 1521 in Florida coloniam condere vellet, indigenae colonos aggressi sunt. Saeta venenata Pontium Legionensem vulneravit, et paulo postquam in Cubam reverterat mortuus est.