From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes vulgo Johannes Ewald (natus die 18 Novembris 1743 Hafniae, mortuus ibidem die 17 Martii 1781) poeta Danicus fuit. Litteris Danicis periodum illuminismi atque sensuum propriam aperuit.
Filius praedicatoris pietistae parentibus mox orbatus in scholam cathedralem Sliasvigensem missus est. Libertatem sitiens id institutum praecipiter fugit et Hafniae anno 1758 theologiae studere incohatus est. Paulo post Magdeburgi se peditibus aggregavit. Exercitum deserens ad Austriacos venit et ibi cursum honorem ingressus est. Annis 1759 et 1760 in Bello Septem Annorum variis in proeliis bellavit. Denuo acies linquens contritus Hafniam revenit ad studia perficienda.
Amor infelix autem vitam interiorem subcrevit atque quassavit: id effecit eius poemata languorem atque melancholiam sapere. Historia allegorica Lykkens Tempel (Felicitatis templum), quam Societas scientiarum pulcrarum atque utilium anno 1764 edidit, permultis placuit. Quo magis epicedium anno 1766 pro rege Frederici V compositum, ubi vis lyrica affabre splendet. In operibus quae legebat maxime motus est illis Molière et Friderici Amadei Klopstock. Iste Germanus ante omnes ei emolumento fuit, quod evidenter in dramate biblica Adam og Eva (1769) sentiri potest.
In poesi praetitulata Fiskerne (Piscatores), imago quaedam vitae hominum maritimorum, cantus Kong Kristian stod ved højen mast (Rex Christianus summo in malo stabat) invenitur qui hymnus nationalis alter sive hymnus regius factus est. Cantilena eius ultima fuit Udrust dig, helt fra Golgatha“ (Auxiliare, heros Golgatha). Insania gravi laborans aetate annorum IIXL mortuus est. Quod Ewald poesim Danicam lingua maxime pura novaverat Adam Oehlenschläger poeta clarissimus semper gratus agnovit. Oehlenschläger ad illius honorem varia pepigit, e.g. Ewalds Grab.
Sepultus est Ioannes Ewald in Sepulcreto Trinitatis Hafniensi.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ewald spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.