![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/86/Socialist_rally_Zenith_2007_05_29_n1.jpg/640px-Socialist_rally_Zenith_2007_05_29_n1.jpg&w=640&q=50)
Ioannes Christophorus Cambadélis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Christophorus, vulgo Jean-Christophe Cambadélis (natus Noviliaci ad Sequanam die 14 Augusti 1951), patre tabernario Graeco, est socialista, olim communista, et politicus Francicus.
Apud universitatem Parisiensem VII gradum doctoris anno 1983 ascendit, titulo autem dubio.[1] Delegatus est ad Conventum Nationalem pro circulis Parisiensibus ab 1988 ad 1993 rursusque ab 1997 usque in annum 2017. A die 15 Aprilis 2014 usque ad 18 Iunii 2017 fuit secretarius principalis Factionis Socialisticae Francicae, antecessore Harlem Désir. Est etiam a 27 Octobris 2012 praeses vicarius factionis socialisticae Europaeae, praeside Sergio Staničev Bulgaro.