Ioannes Christianus Andersen
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Christianus Andersen (Danice Hans Christian Andersen seu usitate in Dania H. C. Andersen, natus Othaniae die 2 Aprilis 1805; mortuus Hafniae die 4 Augusti 1875) fuit auctor Danus. Qui fabellis puerilibus innotuit, sed etiam litteras pueriles, mythistorias phantasicas, poemata, ludos, librosque itinerum scripsit.
Eius fabellae pueriles, quae in 156 fabulis in nonis voluminibus editis consistunt,[1] et in plus quam 125 linguas convertuntur,[2] collectivam culturae Occidentalis conscientiam intraverunt, iuvenibus facile patentes, sed etiam praecepta virtutis constantiaeque contra res adversas lectoribus maturis praebentes.[3]