urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia
Inventum[1] (Russice Находка, Nachodka) urbs est in territorio Maritimo Russiae. Incolas 149 316 habet anno 2017. In ripis creccae eiusdem nominis, quae est pars sinus eiusdem nominis maris Iaponici patet.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Crecca Inventum et sinus eiusdem nominis a nautis navis vaporariae Russicae America nominis anno 1859 inventa est et sic appellata, cum nauta quidam creccam idoneam vidisset et "ecce, inventum est!" exclamasset. Primi incolae anni 1864 huc migraverunt. Sinus autem saeculo XIX nomen America a nave cepit, unde et vicorum in ripa eius sitorum unus, anno 1907 conditus, Americana (Russice Американка) appellabatur. Anno 1936 statio ferriviaria constructa est; in Invento stationes extremae ferriviae Transsibiricae sunt. Anno 1939 portus magnus in Invento crecca aedificari incepit. Anno 1950 Inventum in numerum urbium inclusum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.