Insulae Curilenses
From Wikipedia, the free encyclopedia
Insulae Curilenses[1] (Russice Курильские острова, Kuril'skie ostrova; Iaponice 千島列島, Chishima-rettō), breviter Curilae[2] (Russice Курилы, Kurily)[3], sunt viginti magnae ac plus quam triginta parvae insulae, inter Camtschatcam paeninsulam et Hoccaidonem insulam sitae, mare Ochotense et Oceanum Pacificum dividentes.
Nunc insulae Curilenses sunt pars Russiae, in eius regionem Sachalinensem inclusae. Iaponia tamen quasdam insularum Curilensium australium possessionem suam declarat.