Instituta Technologiae Indica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Instituta Technologiae Indica, nomine usitate imminuto IIT, sunt publica educationis superioris instituta se gubernantia, quae in India sita sunt.[1] Reguntur ab Actu Institutorum Technologicae 1961, qui institutiones momenti nationalis nominat atque eorum potestates, officia, formasque gubernandi subtiliter enumerat.[2] Qui actus praeterea viginti tria instituta perscribit,[3] quorum quodque se gubernat, sed aliis per Consilium IIT conectitur, quod consilium commune earum administrationi praeest. Minister Progressus Opium Humanarum ex officio est praefectus consilii.[4] Anno 2018, numerus subsellorum (Anglice seats) in rationibus subgraduatorum in omnibus IIT erat 11 279.[5]