Inguarus Stravinskij
From Wikipedia, the free encyclopedia
Inguarus Theodori filius Stravinskij[1] (Russice Игорь Фёдорович Стравинский, tr. Igor' Fëdorovič Stravinskij; natus die 17 Iunii 1882; die 6 Aprilis 1971 mortuus) fuit compositor, syntonarius,? ac clavicen Russicus, a pluribus hominibus musicae peritis in civitatibus occidentalibus atque in sua patria potentissimus saeculi vicensimi compositor habitus.[2] Penitus cosmopolitus, a Time, libello nuntiorum hebdomadali, unus ex centum potentissimis sui saeculi hominibus nominatus est.[3] Praeter quam quod is pro suis compositionibus immortalitatem accepit, adsecutus est laudem clavilista et conductor, saepe in primis suorum operum exsecutionibus.
Obitus: 6 Aprilis 1971; Novum Eboracum
Patria: Francia, Imperium Russicum, Civitates Foederatae Americae
Familia
Coniunx: Yekaterina Nosenko, Vera de Bosset
Proles: Soulima Stravinsky, Théodore Strawinsky
Familia: Q63440281
Memoria
Vita musica Stravinskiana notabilis fuit ob varietatem generum. Primum innotuit tribus ballationibus ab impresario Sergio Diaghilev mandatis et a Ballets Russes ('Ballationes Russicis') Diaghilevianis actas: L'Oiseau de feu ('Avis fervida', 1910), Petrushka (1911), et Le sacre du printemps ('Ritus veris', 1913). Ritus, cuius actio tumultum commovit, structuram rhythmicam in animis aliorum compositorum commutavit; usque tempora hodierna, eius depictio rituum paganorum in antiqua Russia ficta spectatores praestringit et obruit. Stravinskij, post primam aetatem Russicam, annis 1920 ad neoclassicismum animadvertit. Eius opera huius aetatis veteribus formis musicis (concerto grosso, fuga, symphonia) uti solebant, quae, acrem animi motum sub superficie remota vel austera celantes, confectiones hominum musicae peritorum saepe agnoverunt, exempli gratia Ioannis Sebastiani Bachii, Iosephi Verdi, et Petri Čajkovskij.
Annis 1940 exeuntibus ad rationes seriales accedere coepit, quibus rationibus duobus ultimis decenniis vitae utebatur ad opera breviora et maioris multiplicitatis rhythmicae, harmonicae, texturae componenda. Quae opera, praeter eorum contortiones, proprietates cum aliis eius operibus prioribus communicant: energia rhythmica, extensae notiones melodicae ex paucis cellulis duorum vel trium notarum constructae, et claritas formae, instrumentationis, auctoritatis.
Libros assidue protulit, paene semper cum adiutore aliquando non nominato confectos. In Chronicles of My Life ('Annales Vitae Meae', 1936) autobiographia, Alexi Roland-Manuel adiutore, dictum clarum fecit: "musica ipsius natura aliquid significare haudquamquam potest."[4][5] Cum Roland-Manuel et Petro Souvtchinskye Acroases Caroli Eliot Norton in Universitate Harvardiana scripsit, quas Francice annis 1939 et 1940 habuit annoque 1942 una in libro Poétique musicale ('Poetica Musica') protulit, Anglice anno 1947 Poetics of Music converso.[6] Nonnulla colloquia in quibus Stravinskij cum Roberto Craft contulit, nomine Conversations with Igor Stravinsky prolata sunt.[7] Qui ambo in quinque voluminibus additis decennium sequens una elaboraverunt.