morbus From Wikipedia, the free encyclopedia
Influentia[1][2][3] vel febris catarrhalis epidemica[4] est morbus (vel accuratius pestilentia sive viralis infectio epidemica), quae provocatur a diversis viris familiae orthomyxoviridarum, quae attingunt aves et mammalia. Quidam, propter aliqua symptomata similia, influentiam gravedine confundunt. Sed gravedo per aliud virus datur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Curus? influentiae morbis cordis pulmonumque chronicis, velut in graviditate aggravescere queant.
Hodie quaedam substantiae medicamenta antiviralia in influentia tractanda notae sunt.
Qui influentia laborant, de more sentiunt:
Praeter haec symptomata, pueri aliquando alvi profluvio et abdominalibus doloribus laborant.
Asthma bronchiali vel aliis morbis pulmonum, cordis chronicis, metabolicis aegroti, velut in graviditate cursus influenzae graviores pati queant.
Vira influentiam efficientia sunt vira biologica e familia Orthomyxoviridarum. Materia genetica eorum est ARN (acidum ribonucleicum). Eis genera haec:
Influentia maxime per aerem communicatur, cum quis tussit aut sternuit. Tussis enim et sternutamenta spargunt particulas, quae virus continent. Influentia etiam communicatur e contagione excrementorum vel mucorum infectarum avium, vel per contactum cum superficie tabida.
Influentiae vira lumine solis, disinfectantibus detergentibusque possunt restingui. Virus potest quoque sapone restingui. Quam ob rem manus saepe ablutae contagionis periculum imminuunt.
Pagi quidam offerunt vaccina antiinfluentialia. Aves cicures saepe vaccinis muniuntur ne fortuito influentiae incursu exterminentur.
Usitatissimum pro hominibus vaccinum est illud triceps, quod continet antigena purificata et fracta trium viralium stirpium. Quod vaccinum comprehendit, de more, subtypos influentiae viri A duos et stirpem influentiae viri B unam.
Triceps vaccinum minime praebet contagionis periculum. Verumtamen vaccinum, quod pro aliquo anno fabricatur, pro anno sequenti potest nihil proficere, quia influentiae virus celeriter mutat veteres stirpes suas in novas.
Ad curam eorum, qui influentia laborant, quaedam medicamenta antiviralia adhibentur, ut oseltamovirum.
Influentia, per universum terrarum orbem, quibusdam epidemiarum tempestatibus dissipatur. Quae epidemiae quotannis casuum gravium afferunt inter tres et quinque milliones; occidunt vero hominum inter ducenta quinquaginta et quingenta milia. Hic numerus potest ad milliones crescere, quando datur pandemia.
Per saeculum XX, propter novam influentiae viri stirpem tres pandemiae hominum plus quam decem milliones occiderunt. In plerisque casibus, novae viri stirpes apparent, cum virus, quod iam est, ex altera animali specie ad homines communicatur, vel cum stirps, quae hominibus inest, colligit nova gena ex viro, quod solas aves aut suina inficit.
Quaedam viri stirps aviaria, H5N1 quae dicitur, ante annum 2000 sollicitudinem de nova quadam influentiae pandemia excitavit; haec autem se in aliquam formam mutavit, quae difficile ad homines transit.
Mense Aprili anni 2009, pandemia coorta est novae cuiusdam stirpis, quae miscebat gena stirpium humanae, aviariae et suinae. Haec stirps dicebatur H1N1 vel influentia suina.
Drogae antivirales, quae in influentia tractanda utiles apparent, sunt Baloxavirum marboxilum et Oseltamivirum et Zanamivirum.
Baloxavirum in acidum convertitur, quod enzymi ribonucleasis inhibitor agit[5].
Oseltamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor. Effectus adversarii rarius possunt esse nausea et vomitus[6]. Oseltamivirum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.
Zanamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor et pulvis per os consumitur. Medicamentum cursum in melius amplificare potest[7].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.