Index rectorum Studii Generalis Lovaniensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ut Vernulaeus scribit : "Summum et unum est Academiae caput, seu Princeps unus: hunc Rectorem appellant. Eius dignitas omnino magna est. Quippe omnes Urbis Magistratus, clarissimi omnes viri, et quicumque dignitatum gradus illi assurgunt et de via decedunt. Quivis alius honor submittere huic fasces debet, atque idcirco, quod suprema sic Rectoris in Academia potestas, ac tanta, quanta olim Brabantiae Ducis, qui eam illi cessit, et Magistratus, qui resignavit. Cardinalibus tantum, et Apostolicis Nuntiis, qui Legati de latere simul existant, in Academia cedit, qui Rector"[2].
Rectores ut peculiare vestimentum gerebant caputium intertextum variegatis pellibus quo distinguerentur: "Et in signum Principatus traditum impositumque capiti eius est Caputium variegatis intertextum pellibus. Lego tamen in antiquis Annalibus, Caputium cum pennis ( vel pannis ) de vario fouderatum"[3].
Hic sequitur index rectorum Studii Generalis Lovaniensis ab initio (1425/1426) usque ad dissolutionem (1797).