poeta From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus de Lentino, notarius nuncupatus[1] (vulgo Giacomo da Lentini et Jacopo [il] Notaro) fuit notarius Italianus qui in Magna Curia Friderici II imperatoris Romani saeculo tertio decimo floruit, senior Scholae Siciliensis poeta. Inventor dicitur soneti.[2][3]
Eius poemata primum Siculice in dialecto litterarum composita sunt, quamquam versiones solum Tuscanice conscriptae supersunt. Eius poesis, quae Occitanam virorum troubadour ex comitatu Provinciae poesin in Italianam accommodabat, amorem curialem et magnanimum plerumque tractat. Ut mos inter eruditos tum erat, epistularum commercium cum aliis poetis habebat, manuscripta poematum in vulgum spargens, commentarios addens; unus ex eius principalibus interlocutoribus fuit Petrus della Vigna.[4] Nonnulla ex eius sonetis generabantur per tensionem,[5] collaborativum poesis componendi modum, quo alius poeta sonetum scripserit, aliusque responderit, similiter sonetum componens; sic colloqui solebant Iacobus et quodam Abbate Tiburtino.[6][7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.