From Wikipedia, the free encyclopedia
Hypothyreosis (ICD-10: E03) morbus systematis endocrinei est significatque functionem glandulae thyreoideae minui esse ita, ut corporis necessitates non contingat.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hypothyreosis | ||||
---|---|---|---|---|
Hormon thyroxinum (T4), cuius deficientia hypothyreosem efficit. |
Symptomata sunt vel tenuiora vel multipliciora, ut fatigatio,incrementum ponderis, dolores musculorum (myalgia), depressio mentis, cutis sicca.
Citius affecti sunt homines seniores[1] et muliebris generis, velut post resectionem struma, radiationem. Nonnumquam hypothyreoidismus una cum morbis rheumatologicis observatur.
Differentia medica depressionem, dementia, cordis insufficientiam, et syndroma fatigationis chronicae includit.
Tractatio in parte per supplementum oralem hormoni thyroxini (laevo-thyroxini) fit.
Glandula thyreoidea, in collo ante tracheam locata, est glandula endocrinea, hac de causa pars systematis endocrinei. Generat sub gubernatione hormoni TSH glandula hormon praecipue thyroxinum (T4), quod maior ex parte in textis periphericis in hormon activum tri-iodo-thyroninum (T3) mutatur, effectus illius sunt anabolici.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.