From Wikipedia, the free encyclopedia
Hydarnes (Persiceː Vidarna), filius Bagabigna, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. die 29 septembris magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.
Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Hydarnes a Dario exercitui praepositus est quem adversus regem Medorum Phraortem misit, qui e stirpe Cyaxaris sese iactabat esse Dariique imperium aspernabatur. Hydarnes victoriam die 12 Ianuarii 521 a.C.n. ad vicum Maruš rettulit, ut in inscriptione Behistunia narratur[1].
Ex tabellis Persipolitanis anno 499 a.C.n. satrapen Mediae et Armeniae adhuc fuisse apparet. Nec plura de eo accepimus.
Duo filii nobis noti suntː Hydarnes Minor qui anno 490 a.C.n. Xerxe regnante Immortalibus praeerat [2], hoc est cohorti praetorianae Persicae et Sisamnes qui satrapes Ariae fuit[3]. Satrapes Tissaphernes qui Decem milia in insidias adlexit erat filius nepotis Hydarnis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.