Hunnopolis[1] sive Hunyadiopolis[2] (Dacoromanice: Hunedoara, Theodisce: Eisenmarkt, Hungarice: Vajdahunyad) est urbs Romaniae 71.257 incolarum (anno 2002)[3] et municipium Comitatus Hunyadensis in regione Transsilvania.
Numerus incolarum necnon distributio gentilis secundum censum anni 2002:
Prima mentio urbis anno 1265 facta est. Medio Aevo regebatur a nobili gente Hunyadensi sive Corvina, quod nomen novum rex Matthias gente Hunyadensi ortus e corvo in insigni depicto deducens pro gente sua usurpavit.[4]
Ergasteria Hunnopolis, quae urbs olim praecipuus Romaniae locus ferro chalybique efficiendo fuisset, hoc tempore clausa sunt quibusdam fornacibus memoriae causa servatis.
Castellum Corvinum sive Hunyadense a Ioanne Hunyadi, Matthiae Corvini patre, saeculo quinto decimo incipiente aedificatum.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.