From Wikipedia, the free encyclopedia
Historiae (Graece Ἱστορίαι) sunt opus Agathiae Scholastici Myrinaei, saeculo VI scriptum. Ibi, post finem Bellorum Procopii insequens,[1] res gestas Byzantinas narrat ab anno 552 usque ad 558, Iustiniano imperatore.
Libris I et II narrantur expeditiones Italicae Narsis, ducis exercituum Constantinopolitanorum, contra Ostrogothos aliosque. Libri II pars secunda de bello contra Persas Sassanidos in Lazica (quam regionem Agathias "Colchidem" nuncupat). Inseruntur excursus de religione Persarum et de rege eorum Chosroe I. Libro III bellum Lazicum post mortem Mermerois ducis bellorum Persae narratur usque in victoriam Byzantinam iuxta Phasidem. Libro IV finis huius belli describitur origoque et successio regum Persarum. Liber V incursiones prope Constantinopolim Hunnorum narrat, a Belisario iam sene repulsas.[2]
Agathias excursum de origine Sassanidarum ex annalibus regiis Persarum demptum esse confitetur, Graece ab interprete Sergio (lib. 4.30) versis: ex eisdem annalibus opus deperditum Xwadāy-nāmag(en), lingua Persica media scriptum, extractum erat, quod fons principalis fuerit carminis epici Libri regum (a Firdusio compositi) historiaeque ab Ibn al-Muqaffaʿ(de) Arabice scriptae.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.