![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4d/Rom1793-1812.png/640px-Rom1793-1812.png&w=640&q=50)
Historia Romaniae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Romaniae antiquissimis temporibus coepit. Dacis ab imperatore Traiano debellatis, magna pars hodiernae Romaniae aetate Romana provincia Dacia erat.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4d/Rom1793-1812.png/320px-Rom1793-1812.png)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/80/Wikipedia-logo-v2.svg/18px-Wikipedia-logo-v2.svg.png)
Ab anno 895, Transsilvania erat pars Regni Hungariae. Saeculo quarto decimo Principatus Moldaviae Valachiaeque orti sunt. Dacoromani Transsilvaniae legibus inferiores erant Hungaris Saxonibusque, Dacoromani Moldaviae Valachiaeque, cum autonomiam in rebus politicis religionisque conservare possent, tamen a saeculo sexto decimo Imperio Ottomanico tributarii erant. Principes huius aevi illustres erant Mircea cel Bătrân (Mircea vetus, 1386–1418) et Vladislaus III Dracula (1456–1462 et 1476) in Valachia, atque Ştefan cel Mare (Stephanus Magnus, 1457–1504) in Moldavia. Anno 1600 supradicti tres principatus primo per breve tempus a Michaele, palatino Valachiae (1593–1601), coniuncti sunt.[1] Inter 1699-1711 Austria Transsilvaniam sibi arte adiunxit, quae et Banatum et Bucovinam cepit. Eodem tempore Ottomanidae Moldaviae Valachiaeque Graecos, qui Phanariotae (Φαναριώτες) dicebantur, praefecerunt.