From Wikipedia, the free encyclopedia
Hebdomada Aenigmatum est periodicum Latinum aenigmatum Latine scriptum et per interrete libere emissum, quod ludos aenigmataque continet, inter quos crucigrammata, crucigrammata syllabica, crucigrammata abscondita, inquisitiones verborum, quadrata Latina (sudoku numeris romanis), ludos scaccorum, alios ludos verborum. Continet etiam partem nuntiorum et historiolam pictographicam Insuperabilis Snupii.
Lucas Cupidus (Luca Desiata) curator est. Herimannus Novocomensis (Ermanno Pizzotti), Lydia Ariminensis (Lidia Brighi), Andreas Phalesianus (Andrea Taddei) sunt adiutores consilii editorum.
Die quinto mensis Decembris anno 2016 pactio facta est cum Administratione Publicorum Studiorum ut fautrix esset vulgandis aenigmatibus Latinis et Graecis ut subsidio ad antiquos sermones docto lusu discendos.
Ephemeris, periodicum Latinum, et ELI, domus editoria,[1] adiutores sunt.
Anno 2019, Hebdomada Aenigmatum factus est liber, editus a Maison du Dictionnaire, domo editoria Francogallica.[2][3] Liber subsequitur felicem exitum actorum eodem nomine quae singulis mensibus per interrete edita ex anno 2014, ad decem milia subnotatorum pervenerunt, adeo ut maxime vulgata praeter alia Latina facta sint. Titulus autem officium reddit actis aenigmatum Italicis (Settimana Enigmistica) quae "maxime omnium in orbe imitatione affecta sunt." In libro octoginta sex, crucigrammata inveniuntur, ex quibus sex Graece conscripta sunt, duodeviginti inquisitiones verborum, quarum tres Graece conceptae, sedecim sententiae e rebus sumptae, quarum duae Graecae, quattuor quadrata Latina (sudoku), circiter quinquaginta lusus verborum omnis generis. Praefationes exaraverunt Iosephus Sciacca studiosus Vaticani, Simon Beta et Salvator Monda professores universitarii, Deb Amlen moderatrix crucigrammatum ephemeridis New York Times, Laurentius Lavia histrio pelliculae Italicae c.t.e.? Desino cum volo (Smetto quando voglio), qui alterius Latinistae partes egit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.