From Wikipedia, the free encyclopedia
Hasta est telum missile, lignum teres ferrea cuspide praefixum, quo eminus pugnatur.
Apud Romanos hasta differt a pilo, quo legionarii utebantur; hasta vero auxiliarii.[1] Differt a lancea, quae peregrina est; hasta vero Romana. Porro hastarum triplex est genus: unum breviores continet, quae manu emittuntur: alterum longiores gravioresque, quas et manu retinere, et jaculari etiam possent: tertium gravissimas, quae tormentis emittebantur.