From Wikipedia, the free encyclopedia
Hagenoa[1][2][3] vel Haganoa[4] (Francogallice Haguenau, Germanice Hagenau) est commune 34648 incolarum (anno 2009) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Hagenoa in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Hagenoa velut caput confoederationis fuit quia curia (Reichslandvogtei) ibi sedebat. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatorem servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.