From Wikipedia, the free encyclopedia
Paulus Gustavus Doré fuit pictor Francicus.
Familia
Memoria
Praeclarus est propter imagines, quas e.g. Dantis Alagherii Divinae Comoediae et Bibliae annis inter 1861 et 1868 addidit.
Pictor et illustrator iam in pueritia res pulchras delineavit; annos XIII natus Lutetiam venit ubi duos annos post in periodico »Journal pour rire« gryllos divulgari fecit. Tunc expositiones fecit de plagis pluma delineatis. Anno 1854 librum primum suum edidit, imagines in opus Rabelaesanum »Gargantua et Pantagruel«, unde series cyclorum sequebatur pro operibus Eugenii Sue (»Le juif errant«) et Bibliae, necnon dominorum Aegidii Perrault, Alagherii (1861), Ioannis Fontanae (1867), Michaelis de Cervantes (1863), Ludovici Ariosti (1879).
Propter phantasiam multam et technicam xylographicam perfectam, quam artifices Pisani et Pannemaker adhuc emendabant, opera in Francia, Germania et Anglia multis nota facta sunt. Lingua idearum uberrima et creatio facilis interdum duxerunt ad exaggerationes quae praesertim in ultimis operibus (e.g. de Rolando furioso) profecto sentiuntur.
Eruditionis professionalis absentia non tantopere in delineationibus quantopere in picturis nimis grandibus videtur. Sensuum veritas et profunditas interdum abest, e.g. apud imagines de Francisca Ariminensi (1861), de Orphei morte (1869), de martyribus christianis in circo (1874), de Moyse ante Pharaonem (1878).
Gustavus Doré etiam arti sculptoriae se dedebat, quam non valde bene calluit. Lutetiae monumentum Alexandri Dumas patris confecit. Mentionis dignae sint statua quaedam Noctis et Pracae cum Amore nencnon vas quoddam cum geniis bestiisque.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.