Gulielmus Seward Burroughs II
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gulielmus Seward Burroughs II, brevius Gulielmus S. Burroughs,[2] Anglice etiam William Lee appellatus (natus 5 Februarii 1914; mortuus 2 Augusti 1997), fuit scriptor mythistoriarum, scriptor fabularum brevium, libellista, pictor, et exsecutor spoken word Americanus. Primarius Aetatis Prostratae persona et maior auctor postmodernista, habetur "unus ex mordacibus civilitate, in potentibus cultura, novantibus saeculi vicensimi artificibus."[3][4] Sua vis varietatem culturae popularis et litterarum affecisse habetur. Duodevicensimas mythistorias et novellas, sex congeries fabularum brevium, et quattuor congeries libellorum conscripsit. Quinque libri eius conloquiorum et epistolarum prolati sunt. Conlaboravit in propositis et recordationibus cum permultis exsecutoribus etmusicis, saepe in pelliculis apparuit.
Ortus est familiae diviti Sancti Ludovici Missuriae, nepos Gulielmi Seward Burroughs I, inventoris et conditoris Societatis Burroughsianae, et filius Ivy Lee, matris fratris et administratoris coniunctionum publicarum. Ipse puer libellos et ephemerides scribere coepit. Anno 1932 domum reliquit ad intrandam Universitatem Harvardianam, Anglicae et anthropologiae ut postgraduatus studuit, et deinde scholam medicam Vindobonae frequentavit. secundo bello mundano commoto, ab Officio Operum Artis Belli Gerendi et Classe Civitatum Foederatarum anno 1942 reiectus, ex societate communi excidit seque medicamentis dedit, cum varia opera conficeret. Anno 1943 Novi Eboraci degens, Alano Ginsberg et Ioanni Kerouac favit, mutuo potentia fundamenta quae Aetas Prostrata, motus contraculturalis, facta sunt.
Multum sui operis est semiautobiographicum, plerumque ex suis experientiis heroino deditus cum Mexicopoli, Londinii, Lutetiae, Berolini, Tingiti in Maroco, atque in Silva Pluviali Amazonica Americae Australis habitaret. Burroughs, quamquam Junkie suam primam mythistoriam confessionalem (1953) prospere gessit, fortasse notissimus est pro Naked Lunch (1959), mythistoria tertia et opere controversissimo, quod in iudicium ob leges sodomiae vocatum est. Una cum Brion Gysin, in commune iudicium litterariam rationem scissam accommodavit in The Nova Trilogy (1961–1964) et aliis operibus. Anno 1983, electus est sodalis Academiae Americanae et Instituti Artium et Litterarum, et anno 1984 Ordo Artius et Litterarum ei a Francia concessus est.[5] Ioannes Kerouac eum appellavit maximum saturae scriptorem post Ionathan Swift."[6][7] famam evocans quam suae aeternae systematum moralis, politici, et oeconomici societatis Americanae hodiernae subversioni attribuit,[4] sardonicismo saepe obscure dicace articulatam. J. G. Ballard habuit Burroughs esse "scriptorem maximi momenti, qui post secundum bellum mundanum exstitit,"[8] ac Normannus Mailer eum declaravit "solum scriptorem Americanum, qui a Genio possessum esse intellegi possit.[9][7]
Burroughs unum genuit filium, Gulielmum Seward Burroughs III (1947–1981), ex Ioanna Vollmer uxore altera. Vollmer Mexicopoli anno 1951 mortua est, Burroughs homicidii convicto, quod eventum scripta eius alte penetravit. Burroughs, infarctum cordis patiens domi Laurentiae in Kansia anno 1997 mortuus est.