Gregorius Nazianzenus
archiepiscopus catholicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Gregorius Nazianzenus vel Gregorius Theologus (natus in Cappadocia anno 329ā obiit anno 390), Pater Ecclesiae, episcopus Nazianzi et breviter Patriarcha Constantinopolitanus fuit. Ut rhetor disertissimus Patrum Ecclesiae a multis notus est. Exercitus classice in philosophia eloquentiaque Hellenismum in Ecclesiam antiquam infudit atque exemplum Byzantinis theologis magistratibusque Ecclesiae constituit.
Gregorius theologiam Trinitatis inter et graecos et latinos theologos magne promovit, atque ut Theologus Trinitarius recordatus est. Multa ex operibus eius recentes theologos movere pergunt, maxime de coniunctione trium Personarum Trinitatis. Gregorius, et fratres eius Basilius Magnus et Gregorius Nyssenus, Patres Cappadoci appellantur.
Gregorius est sanctus in et Orientali et Occidentali Ecclesiisi. In Ecclesia Catholica Romana Doctor Ecclesiae appellatur; Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Catholicae Orientales eum ut unum Trium Santorum Hierarcharum cum Basilio Magno et Ioanne Chrysostomo venerantur.
Pater antecessor fuit in sede episcopali Nazianzena; ordinatus fuit presbyter a patre.
Sancti Gregorii homiliae theologicae, epistulae, et poemata notabilia sunt.