From Wikipedia, the free encyclopedia
Gothlandia,[1] Guthia,[1] Gotlandia,[2][3][4] vel Gottlandia[5]; (Suecice: Gotland), est provincia historica et insula Sueciae circa 57 000 incolarum (anno 2005), quae nuper pars Gothiae facta est. Gothia (Fårö) et alias insulas minores comprehendit quae in Mare Baltico sunt. Caput est Visbia.
Heimskringla sic de Gotlandiae origine narrat.[6][7]
Tielvar primus homo fuit qui insulam Gotlandiam invenit. Tum insula fascinata erat. Die insula sub aqua erat, nocte supra mare emergebat sed Tielvar ignem in insulam portavit, et Gotlandia numquam mersit. Tielvar filium habebat. Filio erat nomen Havdi. Havdi uxorem habebat. Uxori erat nomen Candidastella. Ii primi homines fuerunt qui in insula Gotlandia habitaverunt.
Prima nocte, dum ii in insula dormiebant somniavit Candidastella somnium. Ea in somnio tres angues vidit qui ex eius gremio serpebant. Ea somium marito suo narravit. Havdi sic somnium explanavit:
“Nos tres filios habebimus: Guti, Graipr et Gunfiaun. Guti Gotlandiam possidebit.”
Divídent insulam in partes tres. Graipr partem septentrionalem, Gutia mediam partem et Gunfiaun partem meridionalem accipiet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.