Go Geon
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Go Geon, translitteratione vulgata Goh Kun, litteris Coreanis 고건 (Seuli natus die 2 Ianuarii 1938) est politicus Coreae meridianae. Alumnus est Universitatis Nationalis Seulensis.[1] Praefectus urbi natali bis meruit, a die 5 Decembris 1988 ad 27 Decembris 1990 et ab 1 Iulii 1998 ad 30 Iunii 2002. Primus minister patriae bis fuit, a die 4 Martii 1997 ad 3 Martii 1998 et ab 26 Februarii 2003 ad 25 Maii 2004. Quod officium implens inter dies 12 Martii 2004 et 14 Maii eiusdem anni praeses Coreae meridianae ad interim factus est, praeside Roh Moo-hyun sub iudicio illis diebus posito.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Ianuarii 1938; Seulum
Patria: Corea Meridiana
Patria: Corea Meridiana
Familia
Genitores: Q18998408;
Proles: Q64918664
Proles: Q64918664
Close