Georgius Mason
From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Mason, recte in sua stirpe Georgius Mason IV (11 Decembris 1725ā7 Octobris 1792), fuit Americanus reipublicae amicus, vir reipublicae peritissimus, iuris consultus, revolutionarius, legatus ex Virginia ad Conventum Constitutionalem, et cum Iacobo Madison Pater Rogationis Iurum,[1][2][3][4] quibus pro causis habetur unus ex gravissimis Conditoribus Civitatum Foederatarum.[5][6]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/55/Gmetching.gif/220px-Gmetching.gif)
Sicut Patricius Henry at alii Antifoederalistae, Mason apertam iurum civitatum et hominum declarationem ad Constitutionem addi poposcit ut auctae gubernationis foederalis potentiae compensentur; quam ob rem Constitutionem non signavit, partim quia eius verba tali declaratione caruerunt. Sua contentio tandem Foederalistis persuasit ut ei duodecim emendationes Constitutionis proponerent; primi decem ascitae, Rogationem Iurum communiter appellatae, a Virginiana Iurum Declaratione deductae sunt, quae Mason anno 1776 composuerat. Etiam servitutem opponebat.