![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5c/George_Buchanan_by_Arnold_van_Brounckhorst.jpg/640px-George_Buchanan_by_Arnold_van_Brounckhorst.jpg&w=640&q=50)
Georgius Buchananus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Buchananus (natus ad Killearn praefecturae Sterlinensis die 1 Februarii 1506; mortuus die 28 Septembris 1582) fuit humanista, philosophus, ludorum scaenicorum et rerum gestarum scriptor Scoticus. Praeceptor fuit principis Iacobi, futuri regis Scotiae (sexti illius nominis) et Angliae (primi illius nominis) atque Reformatione pofuit. Quo tempore apud Burdigalenses professor meruit Latinitatis, lecturis eius Michael Montanus adfuit. Discipulos fabulis scaenicis docendis quas ipse scribebat aut e Graeco convertebat litteris Latinis erudiebat.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5c/George_Buchanan_by_Arnold_van_Brounckhorst.jpg/640px-George_Buchanan_by_Arnold_van_Brounckhorst.jpg)